- PASSAGIUM
- PASSAGIUMapud medii aevi scriptores, transitum notat: item pecuniam, vel censum pro hoc impensum. Aliquando pro expeditione quavis transmarina sumitur, qualis Christianorum est in terram sanctam. Ex quo Bulla Sixti III. Principes Christianos ad sacram expeditionem in Turcos exhortantis, missa Philippo Palatino Elect. A. C. 1481. Passagium inscribitur. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol. Hinc Passagium Ultramarinum, apud Io. Villaneum l. 7. c. 37. Erat autem illud duplex, Vernale alterum, circa tempus illud, quô maria aperiuntur, ut loquitur Vegetius l. 5. c. 9. incidebatque in mensem Martium, hinc Passagium Martii vocitatum Matthaeo Paris. A. C. 1244. Aestivale alterum, quod mense Iuniô aut Iuliô peragebatur, vulgo Passagium S. Ioannis Baptistae nuncupatum. Quando vero aperiantur, quandod claudantur maria, vide quae notant Casaubon. ad Theophr. Charact. Meursius ad Constantinum de Adm. Imperii. Iac. Gothofredus ad l. 3. Cod. Theodos. de Naufragiis, laudati Car. du Fresne in Glossar. Alii. Adde eiusdem illustris Glossographi Notas ad Villharduinum num. 39. Apud Equites Melitenses, voce hâc denotatur solutio quaedam, quae fit, in Equitum receptione, communi aerariô, et in expensas phari applicatur, ad sustinendas lucernas, in usum navigantium tempore nocturnô. Sed et ex prima institutione Passagium dicebatur nautica illa solutio, quum Equites hi, cum adhuc Hierosolymis sederent, ex Oriente navem mittebant, per maritima Euopae loca, ad colligendos tyrones, qui in hanc sacram militiam recipi avebant. vide Car. Macrum Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.